NERVUS

NERVUS
NERVUS
Festo ferreum fuit vinculum, quô pedes impediebantur; aliis ex ligno fuit, unde Ξυλοπέδη Plauto: qui eô etiam cervices vinciri solitas esse, docet. Mentio eius in Legg. XII. Tabb. ubi de eo, qui solvendo non erat, Vincito aut Nervô, aut compedibus quindecim pondo, ne maiore: aut si volet, minore vincito. Er apud Plautum Asinaria Actu 3. sc. 2. Qui adversus stimulos, laminas, crucesque, compedesque, Nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias etc. In priorem locum, notat Oiselius ICtus ad A. Gellium l. 20. c. 1 ad Compedes pondus referendum, non ad Nervum. Cum enim Compedes, Graecis πέδαι, vincula pedum essent ferrea, inde in iis pondus spectabatur: Demodoruis in Medea, apud Pollucem,
Τριακονταλίτρους τινὶ νεανίσκῳ πέδας,
Triginilibres Iuveni indantur compedes.
Er apud Plautum Capt. Actu 3. sc. 5. Crassae et ponderosae compedes. Nervus autem pergit, vinculum quidem etiam erat pedum, sed Iigneum, non ferreum. Auctor ei sententiae huius fuit Salmas. de Modo Usurar. c. 18. ubi Nervo pedes immissos et nervis in eo
astrictos esse, docet. Unde Glossae Philoxeni Nervum interpretantur Ξυλοπέδην: sed et Graecis absolute Ξυλον dicitur, et Εν ξύλῳ δεδέςθαι, qui nervis vinciebatur. In lege Solonis ποδοκάκκη vocabatur; explicante Lysiâ in priore contra Theomnestum, ubi ex lege quadam Solonis haec verba referens, Δεδἐςθαι δὲ εν τῇ ποδοκάκκῃ ἡμέρας δἐκα τὸν πόδα, εἰ μὴ προτιμήσῃ ἡ Ἡλιαία; Subicit, ἡ ποδοκάκκη ἄυτη ἐςὶν, ὦ θεόμνηςε, ὅ νῦν καλεῖται εν τῷ ξύλῳ δεδέςθαι, i. e. ποδοκάκκη idem est, ô Theomneste, quod nunc vocatur, in Nervo vinciri. Eôdem locô similiter observat modo laudatus Heros, Comicos Latinos, qui palliatas docuerunt, quas verterant ex Graeco, pro εν ξύλῳ δεδέςθαι, posuisse in nervo vinciri. Undecontendit errare eos, qui Festum secuti, Nervum, ferreum esse efferunt. Quod vero Nervo colla etiam vinciri e Plauto notavit Festus, id inde factum, quia eôdem vinculô tam cervices, quam pedes et manus aliquando necti solebant. Habebat enim idem lignum quinque locis, foramina, quibus collum, manus ac pedes inserebantur. Unde et πεντεσύριγγον ξύλον vocatur, ab Aristophane in Equitibus.
—— —— Τουτονὶ
Δῆσαι ἐκέλευσε πεντεσυρίγγῳ ξύλῳ.
—— —— Istum Vincire iussit quinque fistulari ligno.
Ubi vetus Scholiastes πεντεσύριγγον interpretatur, πέντε ὀπὰς ἔχον, δἐ ὦν ὅι τε πόδες, καὶ αἱ χεῖρες καὶ ὁ τράχηλος ενεβάλλετο, i. e. quinque foramina habens, per quae pedes, manus ac cervix immittebantur. Vide quoque Hesychium, et plura apud Salmas. loc. cit. ut et infra aliquid voce Pedica. Hinc in Nervum dare, apud Livium l. 6. c. 36. ubi de debitoribus obaeratis, An placeret foenore cir cumventam plebem, ni potius quam sortem creditum solvat, corpus in nervum ac supplicia dare: i. e. obligationis iure et conditione capi, atque in ergastulum abduci. De quo veterum rigore, diximus aliquid supra, ubi de Debitoribus. De Nervorum vero corporis humani curatione a Galeno inventa, vide Gesnerum in Vita eius; firmitate mira, infra voce Tritanus: uti de Subnervatione equorum boumque infra, voce Suffragines.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • nervus — (izg. nȅrvus) m DEFINICIJA živac, nerv SINTAGMA nervus facialis (izg. nervus faciális) anat. sedmi moždani živac; lični živac; nervus probandi (izg. nervus probàndi) snaga dokaza; ono što je bitno u dokaznom postupku; nervus rerum (gerendarum)… …   Hrvatski jezični portal

  • nervus — erv us (n[ e]rv [u^]s), n. Any bundle of nerve fibers running to various organs and tissues of the body. Syn: nerve. [WordNet 1.5] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Nervus — (lat.), 1) Nerv; N. abdūcens, so v. wi Hirnnerv, s.u. Auge 1) E) e); N. accessorĭus Beinerv; N. axillaris. Achselnerv; N. biventrĭcus, Zweibäuchiger Nerv; N. buccinatorĭus, Backenmuskelnerv, s.u. Backen 1); N. carotĭcus, s. Ganglien[796] nerv A… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Nervus — (lat.), der Nerv; in der botanischen Terminologie die meist äußerlich sichtbaren, festern Adern, welche die Blattfläche durchziehen (s. Blatt, S. 26). N. probandi, der Hauptbeweisgrund; N. rerum, der »Nerv der Dinge«, die Hauptsache, d.h. das… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Nervus — (lat.), der Nerv; dann Macht, Kraft. N. probandi, der Hauptbeweisgrund. N. rērum (gerendārum), der Nerv der Unternehmungen, d.h. das Geld …   Kleines Konversations-Lexikon

  • nervus — index sinew Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Nervus — vgl. Nerv …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • Nervus — Ner|vus [ nɛrvʊs ], der; , …vi [lat. nervus = Sehne, Flechse; (Muskel)band, verw. mit griech. neũron, ↑ neuro , Neuro ] (Med.): Nerv. * * * Nervus   (Abkürzung: N.): anatomischer Name für Nerv, z. B. Nervus facialis (Gesichtsnerv), Nervus opticus …   Universal-Lexikon

  • nervus — noun any bundle of nerve fibers running to various organs and tissues of the body • Syn: ↑nerve • Derivationally related forms: ↑nervous (for: ↑nerve) • Hypernyms: ↑fiber bundle, ↑ …   Useful english dictionary

  • Nervus — Nẹr|vus 〈[ vus] m.; Gen.: ; Pl.: unz.〉 1. Nervus Probandi der eigentliche, entscheidende Beweisgrund 2. Nervus Rerum a) Triebfeder, Triebkraft, Hauptsache b) 〈fig.; scherzh.〉 das Geld [Etym.: <lat. nervus »Nerv, Kraft, Stärke«; lat. probandi… …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”